- COSSEI
- COSSEIAndini (quod illustris in Gallia Familiae nomen est) ex antiquis Cosseis Cenomanis oriundi sunt, in qua familia, quamvis ex primogenita linea dominium de Cosse, ad familiam Comitum de Sanzay delatum sit, altera tamen linea Dominorum, dein Comitum, iam Ducum Brissaci, superstes floret. Carolus enim de Cosse Comes de Brissac; ex Carola d' Esquetot Dn. d' Estellan, Carolum genuit Duc. Brissaci axioma primum meritum: quô et Iuditâ Acignaeâ, natus Franciscus ex ... de Ruellan Rocheportail pater fuit Ludovici Cossei Ducis brissaci exstincti A. C. 1661. Qui ex Fraucisca Gondia Comite de Chemille, reliquit filium Henricum Albertum cossenum Ducem Brissaci et de Beauperau; ex Gabrielide Luisa de S. Simone, prole susceptâ. Vide Spenerum, Theatr. tom. III.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.